monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > sectio 1 > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 216, 10
Sed cavete, ne veniat vobis pes superbiae; et vigilate, ne vos manus moveant peccatorum . Primum ne contingat, orate ut ab occultis vestris mundet vos: secundum vero ne irruat et deiiciat vos, petentes ut ab alienis parcat vobis ; iacentes surgite, surgentes state, stantes adsistite, adsistentes persistite. Nolite ultra ferre iugum: disrumpite potius vincula eorum, et abiicite a vobis iugum ipsorum , ne iterum servitutis iugo attineamini. Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis . Manducate nunc panem doloris: veniet tempus, quando post panem tristitiae panis vobis laetitiae ministretur. Sed meritum illius, huius est tolerantia, Aversio et fuga tua panem luctus commeruit: convertere, compungere, et redi ad Dominum tuum. Paratus est ille compuncto et redeunti panem gaudii erogare; si non dissimules nec differas pro fuga tua flebiliter aerumnosus orare. In tantis ergo catervis molestantium induite vos cilicio, et humiliate in ieiunio animam vestram . Redditur humilitati quod superbiae denegatum est. Et vos quidem cum scrutaremini, atque ipsius fugae ac desertionis persuasor in Trinitatis tremendae omnipotentiae debite increparetur, non estis induti cilicio: sed tamen vestri pedes in eodem mystice constiterunt.